Rules of the game in Latin – Regulæ

Præfatio

Dux-Magus es superstes ex Insulis Erretis. Quæ sunt sescentæ insulæ pontibus ingentibus inter se religatæ. Olim ei pontes magnificentiam felicitatemque Insulis afferebant, atque commercium inter insulas florebat. Ergo Insularum divitiæ quæ tantum per illos pontes transibant vitam delicatam incuriosamque omnibus incolis præbebant. Sed ætate nostra, et incolarum redundantia et naturalium opum defectio et Ducum-Magorum cæca avaritia Insulas Erretas formidolose instabiles fecerunt. Quotidie enim terra scinditur et fragilissimæ insulæ ab aquis merguntur. Nunc Duces-Magi inter se pugnant ad altissimas tutissimasque insulas regendas. Ut supersitis in istis locis hostilibus, oportet vos pontes transire ac cum aliis Ducibus-Magis pugnare ad terras eorum invadendas.

De præparando ludo

Lusor quisque chartulam lusoriam “Propugnaculum / Arcem”(Bastion / Fort) accipit. Duæ “Pontes” chartulæ in ludi area collocantur.

Antequam ludo Clash of Decks (Pontum Certamen) ludere incipitis, ludi constitutionem modumque eligite.

Primum ludi modum eligite : Solum modum si solus ludere cupis, aut Certaminis modum si duo lusores estis. Alii ludi modi (Conjuncte, Binis lusoribus, Singulariter, Hereditate…) mox prompti erunt.

Deinde, ludi constitutionem eligite : vel Præconstructum, vel Delectum, vel Constructum ludum.
Nota bene : si Solum modum ludis, Constructam constitutionem eligere non potes.

PRÆCONSTRUCTUS LUDUS :
Hac constitutione ludi in primis temporis uti suademus. Quisque lusor unum ex quattuor præconstructis fascibus chartularum eligit. Si Solum modum ludes, chartulæ ex tribus aliis fascibus formant fascem Artificiosæ Intellegentiæ. In ludo præconstructo tantum unum exemplar Sarcinæ Initii (Starter Kit) necessarium est. Ecce index quattuor præconstructorum fascium :

  • DECK 1 : ANNIHILATION, BARON, BOOM!, BRUTE, CARAPACE, PARTISAN, REVENANT, TROLL
  • DECK 2 : ABOMINATION, ALPHA, COMBUSTION, LIEUTENANT, MICROCTOPUS, OGRE, SCRIBE, SHAMAN
  • DECK 3 : BRIGAND, DISCIPLE, GNOME, GRRR, MARTYR, METEORITE, PARASITE, VORTEX
  • DECK 4 : ABERRATION, ASSASSIN, CARNIVORE, CYCLONE, MACHINE, MUTANT, REPTILE, ZOMBIE

DELECTUS LUDUS :
Delectam constitutionem suademus postquam omnes præconstructos fasces chartularum experti estis. In hac constitutione, lusores ex uno communi fasce chartulas deligunt ut sibi construant manum 8 unicarum chartularum. Miscete omnes chartulas et depositum facite. Tum aperite 4 primas chartulas de summo deposito. Primum Lusor A unam chartulam ex 4 promptis chartulis deligit. Deinde Lusor B duas chartulas ex 3 promptis chartulis deligit. Denique Lusor A reliquam chartulam accipit. Hanc seriem actionum iterate, sed tunc Lusor B primam chartulam deligit. Hanc seriem reiterate donec quisque lusor 8 chartulas habet. In ludo delecto tantum unum exemplar Sarcinæ Initii (Starter Kit) necessarium est.

CONSTRUCTUS LUDUS :
Constructa constitutio addicitur peritis lusoribus, qui machinationes ludi temperationemque facultatum specialium imperant. Antequam ludere incipiunt, lusores suum proprium fascem construunt, deligendo 10 chartulas ex omnibus chartulis ludi. Primum, lusor A 10 chartulas fascis sui, latere spectabile, aperit et lusor B unam eligit, quæ e fasce ejus per totum ludum retrahitur. Deinde, lusor B 10 chartulas fascis sui latere spectabile aperit et lusor A unam eligit, quæ e fasce ejus per totum ludum retrahitur. Postea lusor A secundam chartulam ex 9 reliquis chartulis in fasce lusoris B eligit, ista chartula e fasce ejus per totum ludum retrahitur. Postremo, lusor B secundam chartulam ex 9 reliquis chartulis in fasce lusoris A eligit, atque ista chartula e fasce ejus per totum ludum retrahitur. Postquam duæ chartulæ e quoque fasce removentur, quisque lusor habet fascem constitutum ex 8 chartulis. In ludo constructo, necesse est quisque lusor habeat distinctum exemplar Sarcinæ Initii (Starter Kit).

Lusor quisque miscet lusorias chartulas suas, quæ manus ejus vocantur. Deinde, “Propugnaculum” chartulam lusor quisque in extrema manu sua sinistra collocat. Nomisma jacite ad primum lusorem eligendum. Hic lusor primus incipit ludere cum tantum 6 Manis.

Quomodo ludatur

Lusores invicem ludunt. In cujusque lusoris tempore ludendi sunt 3 momenta:

Momentum I – De Manarum regeneratione:

Lusor tantum Manas lucratur quantum chartulas habet in manu sua (chartula “Propugnaculo / Arce” inclusa). Nam chartularum pretium Manis solvitur. Ita Manis in momento Secundo lusor utetur.

Momentum II – De invocatione:

Lusorem licet impendere Manas lucratas in momento Primo, ut utatur chartulis e manu suo. Lusor tantum quattuor chartulis sinisterrimis in manu sua (præter chartulam “Propugnaculum / Arcem”) uti potest.

Pretium chartulæ Manis in summo sinistro chartulæ scribitur. Perduntur enim manæ quibus lusor in sua vice non utitur. Non licet lusorem uti magis Manis quam accepit in antecedenti momento Primo.

In ludi area sunt duo acies. Cum lusor chartula utitur, is eligit in quam aciem chartulam istam collocare vult.

Lusores tantum in suum proprium Regnum monstra invocant : lusor A chartulas suas collocat a sinistra “Pontium” chartularum atque lusor B chartulas suas a dextra “Pontium” chartularum. Numero chartularum in quoque acie finis non est. Monstrum invocatum collocatur e lusoris manu in ludi area, fronte aperto, in electa acie, post alia monstra jam collocata. Chartula manet in ludi area donec deletur.

Momentum III – De impetu:

Monstrum Vitæ Puncta et Impetus Fortitudinem habet.

Monstrum invadere nondum potest cum in ludum advenit. Quodque monstrum sub lusoris imperio Impetus Fortitudinem suam adversario monstro irrogat. Monstra ipsa excitantur in statuta dispositione : primum in supera acie, a longinquissimo monstro ad proximum “Pontem” ; deinde in infera acie, a longinquissimo monstro ad proximum “Pontem”.

Cum monstrum minimum tantum injurias patitur quantum Vitæ Puncta habet, istud monstrum deletur. Id monstrum omnes injurias accipit et ea chartula revertit in possessoris manum, ad extremam dextram.

Tum ad “Pontem” promovete omnia monstra istius aciei ut intervallum liberum compleant. Vitæ Puncta monstrorum restituuntur in fine vicis.

In impetu monstrum Impetus Fortitudinem irrogat proximo adversario monstro in eadem acie. Si nullum adversarium monstrum invadi potest, tum monstrum injurias adversario “Propugnaculo / Arci” directo irrogat.

Cum chartula “Propugnaculum / Arx” injurias accipit, hanc chartulam transfer ad dextram in manu lusoris tantum locis quantum injurias accepit.

Cum chartula “Propugnaculum” extremam dextram manus lusoris attingit, tunc ea deletur : hanc chartulam verte in latus “Arcem” et eam restitue in extremam sinistram manus lusoris. Excurrentes injuriæ “Propugnaculo” irrogatæ non repercutiuntur ad “Arcem”. Cum chartula “Arx” extremam dextram manus lusoris attingit, tunc iste lusor vincitur.

De fine ludi

Ludus finitur simul atque chartula “Arx” attingit extremam dextram manus lusoris. Tum adversarius ejus victor declaratur.

De auxilio ludi

Monstra collocantur in ludi area et ibi manent donec non delentur.

Chartulam Incantationis lusor adhibere potest tantum cum ludit, in momento Invocationis et in momento Impetus. Incantatio monstrum quodlibet attingere potest. Effectus chartulæ Incantationis efficitur statim postquam ea chartula adhibita est. Deinde eam chartulam recolloca ad extremam dextram possessoris.

De facultatibus specialibus

Hæc signa facultates speciales quorundam monstrorum demonstrant. Eæ facultates speciales efficiuntur tantum cum monstrum in ludi area est.

Splash (Spla) : Injurias irrogat monstro destinato ET monstro in eodem loco alterius aciei.

Perforation (Perforatio) :Injurias irrogat monstro destinato ET monstro post istud collocato, in eadem acie (non Propugnaculo / Arci).

Rage (Rabies) : Adversaria monstra (non Propugnaculum / Arcem) invadere postest in eodem tempore ludendi cum collocatur in ludi area.

Protection (Præsidium) : In quoque vice, injuriæ primi impetus adversus hoc monstrum ad nullum rediguntur.

Indestructible (Indissolubilis) : Non accipit effectos injuriasque e chartula Incantatione.

Berserk (Berserkerus) : Quotiens hoc monstrum invadit et adversarium monstrum delet, hoc rursus invadit.

Sprint (Cursus) : Quotiens hoc monstrum invadit, hoc move usque eo donec proximum a ponte fit. In eo impetu, +x injurias irrogat : x est numerus monstrorum supra quæ hoc monstrum motum est.

Aura (Aura) : Monstrum adjacens hanc facultatem specialem lucratur.

Translation : Henrri-Sébastien Erhard